monumenta.ch > Plinius > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 39
{XI} Lanae habent et cum ovis societatem simul fronti inpositae contra epiphoras. non opus est eas in hoc usu radicula esse curatas neque aliud quam candidum ex ovo infundi ac pollinem turis. Ova per se infuso candido oculis epiphoras cohibent urentesque refrigerant - quidam cum croco praeferunt - et pro aqua miscentur collyriis; infantibus vero contra lippitudines, ut vix aliud, remedio sunt butyro admixto recenti.